monumenta.ch > Isidorus > sectio 563

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Isidorus, Differentiae, 1, T, 563
Inter Tumultum et bellum. Bellum est contra hostes exortum, tumultus vero domestica appellatione concitatus. Hic et seditio nuncupatur. Nam seditio est discessio civium. Quod enim seorsum alii ad alios eunt, seditio dicitur. Alii putant propter dissensionem animorum seditionem vocari , quam Graeci diastasin vocant.